Latin
136
John Woodward, Specimen geographiae physicae 136
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit ex postremis Scriptoribus, cui causa haec visa est desperata, &proinde deserenda. Vidit successu caruisse omnium, qui ante ipsum scripserunt, conamina; tentavit ipse (a) omnia, ut inveniret satis aquarum pro Diluvio vulgari; lustravit, &computavit, quas excogitare cunque poterat, Vires, supernas Nubium, infernas Abyssi, omnia Aquarum receptacula, ad quae ipse nos ablegat Moses, in Historia Diluvii: cogitare incipit de redditione, &calculo erroneo atque defectuoso innixus asserere, quòd neutiquam accedant illa Aquarum subsidia ad quantitatem requisitam: quòd nullibi in cognitis Universi Partibus satis aquarum prostet, ad producendum effectum talem, qualis vulgò intelligitur, &explicatur: effectum Diluvianae Inundationis, quae totam operiat Terram, &cuncta, altissimos etiam Montes, undis submergat; prouti certè Moses, &post eum Scriptores omnes Diluvium explicant. DiluIta praeproperè nimis conclusit, vium (a) Theory of Earth. L. I. c. 2. vium tale esse impossibile, quum non satis Aquarum suppeditare queat tota Natura ad submergendum Globum integrum, siquidem ejus sit peripheriae &extensionis, quâ gaudet nostra Terra: confugit proin, ut nodum solveret, ad novam prorsus Hypothesin, imaginariae illi per celebris Cartesii (b) similem, Terrae in Diluvio dissolutae, &in angustius spatium contractae, quae tantò faciliùs potuerit ab Aqua circumflui, &obtegi.