Latin
144
John Woodward, Specimen geographiae physicae 144
Unproofread scanNot analysed yet
Astarte, Dea Syria, Herthus, Isis, Magna Mater, Cybele, Rhea, &alia plura. Quòd successu temporis fuerit Antiqua haec Traditio, ex defectu Literarum, quae nondum tunc fuerunt inventae, &aliorum id genus remediorum Conservatoriorum, abolita, &ratio instituti cultûs sensim Oblivione obruta, &subsequentibus Seculis in alium, ac differentem à primâ Intentione sensum conversa; quo religiosus ille cultus postmodùm habebatur pro reverentia, &gratitudine Terrae debita, tanquam communi Hominum Parenti, ex qua pronascantur Creaturae omnes Ratione praeditae, &destitutae. Deperditâ hoc modo verâ primae Institutionis notione, pessumivit sensim ipsa Diluvii Memoria, primo illo cultu indigitata; ut tandem in posterioribus Seculis, nullae ex memoratis suprà Nationibus servarint ullam Inundationis Diluvianae Memoriam aut notitiam, exceptâ, quam recuperârunt à Judaeis, &primis Christianis, ex Mosis Scriptis Historiam edoctis. In Graecia intervenere alia quaedam accidentia, quae Taditionem antiquam perversam reddidere, &impeditam, de quibus suprà jam, pro temporis &spatii angustiâ, aliquid monui.