Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 145
Unproofread scanNot analysed yet
PARS IV. De Origine &Formatione Metallorum &Mineralium. ORoposui, quaecunque verè dici poteArant, &debebant, de Mari, Fontibus, Fluminibus, Pluvia, aliisque Globi fluidis, in praecedenti Tertia Speciminis hujus Parte; In secunda autem consideravi Solida, Lapidum, Marmoris, Sabuli, aliaque Terrestria Corpora, in Strata disposita. Sola ex hoc sui Generis Regno supersunt Metalla &Mineralia, utpote quae parcè admodùm reperiuntur, &in minoribus particulis, vel moleculis: sive nunc sint Stratis ipsis inclusa, &Arenae, Terrae, aliive materiae, quâ constant, confusa, sive in perpendicularibus illorum Fissuris contenta. Consultum idcircò duxi, Quartam hanc Partem unicè hisce Corporibus, &eorum pertractationi destinare. Majoris certè difficultatis est clara atque perspicua Metallorum &Mineralium, quàm verò Animalium &Vegetabilium tractatio. Haec quippe secum evidentes adeò &distinctas ferunt Notas, seu Characteres, ut singula eorum Genera &Species sine magno labore, &vel primo obtutu, cognosci possint, &ab affinibus aliis dignosci: ac nudo oculorum subsidio mutuae eorum relationes, &differentiae determinari. In Minerali autem Regno res longè aliter se habet.