Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 147
Unproofread scanNot analysed yet
Qui externâ formâ Adamantis prae se fert speciem Lapis, Crystallus est, si examini rigidiori subjiciatur, aut Selenites: imò verò eâdem poterit gaudere formâ quodvis Sal commune, vel Alumen, crystallisatum. Situm si attendamus, quem obtinent in Terrae Interioribus, invenimus illa nunc in Intervallis perpendicularibus; nunc corporibus ipsis, è quibus Strata componuntur, immixta, &interspersa; nunc utrobique, idem obtinet de Gemmea Materia (si ita loqui licet) hâc tamen differentiâ, quòd illae Gemmae, Topasii, Amethysti, Smaragdi, quae in Fissuris Stratorum locantur, ordinariè sint crystallisatae, sive angulosis figuris praeditae; quae verò Stratis ipsis confunduntur, massulas exhibeant rudes, Lapidibus è vulgari sorte aliis flavis, purpureis, aut viridibus, similes. Non quòd ipsae hae Stratis immersae Gemmae non aliquando occurrant crystallizatae, (k) Cubicae, Rhomboidales (k) Dignoscuntur facilè Crystalliformia Corpora, in Fissuris perpendicularibus reperta, ab illis, quae in ipsis Stratis suni locata, les, aliterve figuratae. (l) Quòd si respiciamus terrestrem ipsam Stratorum Materiam, in qua sunt deposita Metalla, &Mineralia, observabis ea hîc loci incorporari Lapidibus, vel Lithanthracibus, alibi Margae, Argillae, Cretae (m) &c.