Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 146
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil hîc est regulare, utut alii contrà senserint, nihil constans, vel certum: omnium sensuum concurrente adminiculo opus est, siquidem veri aliquid determinare velimus; institui debent, &summâ quidem curâ atque cautelâ, examina, &repetitae inspectiones, ad discernendum probè &distinguendum res cognatas. Tanta heic occurrit Phaenomenon, &fallacium quidem, varietas, quae hominibus facilè illudere, &erroribus ansam praebere possit. Malefidi sunt colores, &quaevis externae sensibus incurrentes Qualitates. Splendido Auri Colore fulget vulgaris Marcasita vel Pyrites, &tamen in recessu nil habet, praeter Vitriolum, &parùm Sulphuris. Dum interim aliud corpus, quod non aliam, quàm Lapidis, prae se fert speciem, notabilem continet Metallicae, &pretiosae materiae copiam. Ita quoque reperias passim Massam, quae nudo oculo aliud nihil exhibet, praeter Terram, sed Menti Saporis &Odoris examine fultae magnam admixti Sulphuris, Aluminis, aliusve Mineralis materiae quantitatem. Certitudine haud majori recurrere possumus ad Figuram vel formam externam. Nil magis est varium, &inconstans. Haud rarum est, idem Metallum, vel Minerale, conspicere sub differentium figurarum habitu, &sic quoque eodem modo figuratas diversas longè species.