Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce si insuper addas, in illorum consortio &ceu supponunt, in ipso formationis loco, jacere Belemnitas, Selenitas, Marchasitas, Pyritas, aliaque ex omnium consensu Fossilia vera Mineralia, mirum videbitur nemini, spectatores dari, qui Fossilium numero illa adscribunt. Est hoc Phaenomenon tam rarum atque insolitum, ut propriis Sensibus in tali casu vix possit dari fides, &facilè quilibet ad Mineralium classes talis modi corpora releget eodem jure, quo Belemnitas, aliaque recensita fossilia, vel certè quidlibet aliud videantur, quàm Testacea Marina: tantò magis, quia communiter reperiuntur in tanta copia, locis tam diversis, tam profundè infra Terrae superficiem; adeò remotè à Mari. 2. Neque sola haec nos premit difficultas, à laudatis Viris objecta. Offerunt nobis insuper talia corpora, quae figuram equidem habent Concharum, Cochlearum, aliorumque Testaceorum, talia tamen non sunt, sed substantiae vel Arenaceae, vel Siliceae, vel Seleniticae, vel alterius alicujus merè Mineralis. 3.