Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce adjungunt alia, quae non solùm figurâ externâ, sed &crassitie, &structurâ conveniunt cum Echinis, Conchis aliisque Testaceis; quibus tamen Silicea, Vitriolica, Selenitica, Ferrea, aliave Metallica aut Mineralis materia vel extrinsecùs frustulatim adhaeret, vel interiorem substantiam, ac poros opplet, ut alium prorsus habitum induant, &quidvis aliud videantur potius, quàm Testacea marina. 4. Observant insuper, quòd inter haec Testacea passim reperiantur integra, nec ullam à Minerali materia mutationem passa, quae comparari nequeunt ullis Conchis, Cochleisve, industriâ humanâ hactenus in Littoribus maris repertis, aut collectis. 5. E contrà ostendunt nobis varii generis Testacea &Crustacea marina, ad littora Maris passim &in copia reperiunda, uti sunt Buccina ampliora, Conchae Veneris Cancri &Astaci, aliaque, quae nunquam &nuspiam in Terra, vel Fodinis &Lapicidinis invenias. Non desunt quoque Viris his Clarissimis alia Argumenta, quae licet minoris sint ponderis, singulatim suo loco enarraturus, &examini subjecturus sum.