Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 153
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd non solùm grandiora, &crassiora, Globi Terrestris Corpora, Lapidum, Marmorum, Terrae, Strata, suam structuram &dispositionem Diluvio (p) debeant sed etiam Metalla, &Mineralia, quandoquidem certum sit, maximam horum partem, omnia illa scilicet, quae hodie reperimus in Stratis ipsis, Terrae, Arenae &c. intermixta, fuisse reapse ibi reposita tempore illo, quo undique Aquae incubuêre Terris: Terram ipsam autem ita simul constructam, ut, quae occurrunt Fossilia in Fissuris Stratorum Perpendicularibus, potuerint inde à Diluvio ibi sensim colligi, &vehiculo folius Aquae, ultrò citroque per poros, &cava Terrae motae illuc deferri. (q) 2. Quòd Metallorum &Mineralium Corpuscula initio fuerint in Aquis Diluvii (r) sustentata, unà cum Corpusculis aliis levioribus Lapidum, Marmoris, Carbonum, Cretae. Testacea item Ossa, &aliae Animalium, ac Vegetabilium Partes; sedatâ autem aliquantum vel ad quietem aliqualem reductâ, conturbatione illa violentâ, &tempestuo(p) vid. Part. 2. (q) vid. Cons. 4. &5. infra. (r) Part. 2. Cons. 2. pestuosâ Aquarum, fuerint aliqua ex illis corpusculis mutuo occursu unita, &in tales massulas Metallicas, vel Nodulos Minerales combinata, quales nunc passim inveniuntur.