Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 154
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd eodem Diluvii tempore, &recensito modo, formati fuerint Metallici, &Minerales Noduli quicunque; Pyritae, Silices, Achates, Onyches, Jaspides, Carneoli, &aliae rudes, seu informes, Massae; pariter ac Figurati Lapides, Selenites, Belemnites, Stelechites, Corallium Minerale; &c. Quòd in illis Aquae Partibus, ubi Corpuscula sustentata fuêre propemodùm homogenea (s), vel paucis heterogeneis confusa, fuerint Noduli ex particulis illis formati simplices magis, puri, &homogenei, quales sunt Selenitae, Silicum aliquae species, &alii plures Lapides, quos silentio praetereo; mixti autem, &ex varii generis particulis in unam Massam collecti plerique alii, sicubi concurrere promiscuè Sulphur, Vitriolum, Alumen, Ferrum, Cuprum, aliaque plura Metalla, &Mineralia. Exemplum praebent Pyritae, quorum aliqui continent Ferrum, Sulphur, &Vitriolum; alii Cuprum, &Alumen; alii haec recensita, &alia plura, in eadem Massa. Quòd