Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd corpuscula Metallica, &Mineralia, in hasce Stratorum fissuras delata ibi deponantur, &relinquantur, quoniam ibi liberiùs transit, &fluxum suum promovet Aqua, quàm dum Lapidum ipsorum poros permeavit: nisi forte profluat rapide, &per praecipitia: in hoc enim casu solent corpuscula illa simul propelli, usquedum Aqua languidiùs fluere incipit, &heterogeneas particulas deponere. (e) 6. Quòd vehiculo Aquae, Lapides ad perpendicularia usque Stratorum Intervalla permeantis, huc delata fuerit omnis Metallica &Mineralis materia, quae nunc ibidem reperitur; illa aequè, quae confusè ibi, &in indigesta mole (f) jacet, uti certè reperitur maxima Metallorum &Mineralium pars, Venae communes Metallicae, Ferri, Plumbi, Stanni, &c. Selenites item, Alumen Vitriolum, Sulphur, &Mineralia alia, ac figurata, &ordine quodam disposita, uti Stalactitae Metallici &Minerales, Metalla &Fossilia quaevis alia crystallisata (g) &c. 7. Quòd figurata haec in Fissuris Stratorum (e) Conf. Cons. 12. &13. infra. (f) vid. pag. 152. supra. g) vid. ibid. rum Metalla &Mineralia non praesupponant, quam aliqui somniârunt, miram quandam, &extraordinariam Naturae actionem, aut virtutem Plasticam aliam, quàm quae ex configuratione particularum, quibus constant, &Aquae deferentis motu dependet. Quòd speciatim Lapides illi Stillatitii, qui Stalactitae vulgò dicuntur, ex Selenite plerunque constant, &ex parietibus cavernarum instar stiriarum dependent, genesin suam debeant Aquae strata continuò permeanti, usque ad horum Intervalla, &convehenti particulas Speculares, Arenae aliive Stratorum materiae sparsim intermixtas, quas postea in libero Aëre deserit, &guttatim distillat, dum interim corpuscula ipsa Selenitica invicem cohaerent, latera Cryptarum incrustant, &Stirias lapideas efformant. Dedit hoc ipsum ansam erroneae quorundam Opinioni, quâ perhibentur haec corpora constare ex Aquâ petrificatâ, uti loquuntur, sive, in stirias speculares, &Lapideas eodem modo conversâ quo Stiriae glaciales rigent pendentes de Tectorum tegulis, &colliquiis. Quòd Stalactitae ferrei, aliive Metallici, Aluminosi, Vitriolici, &Salini varii, eadem cum lapideis ratione suspensi eandem agnoscant materiae per fissuras Stratorum conductae, &condensatae causam. 8.