Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 163
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Venae Ferri, Stanni, aliorum Metallorum Cubicae, pyramidales, aliterve figuratae, in Stratorum Intervallis reperiundae; Mineralia item iis dem figuris praedita, Sal, Alumen, Vitriolum, Sulphur, crystallisata; praeterea Gemmae figuratae, Crystalli, Pseudadamantes, Amethysti, Smaragdi, &c. quòd, inquam, recensitae hae aliaeve metallicae, &Minerales crystallisationes unicè generentur ab Aqua, materiae ad intervalla delatae vehiculo, eodem prorsus modo, quo crystallisationes communes, seu artificiales, Aluminis, Vitrioli, aliorum Salium, producuntur in Aqua; &aliae à Chymicis parari solitae Mineralium, &Metallorum, crystallisationes in diversis aliis Menstruis; de quibus suo loco &tempore plura. 9. Quòd ex imo surgens versus Terrae superficiem Aqua vel prorsus non pertranseat, vel parvâ admodùm quantitate, &difficulter, Strata illa, quae vel in totum, vel quoad maximam partem, constant materia Minerali, aut Metallica, (h) quoniam corpuscula Metallica, aut Mineralia, sunt multò minora arenulis, aliisve terrestribus particulis, &consequenter ipsis interjecti pori angustiores, quàm in Stratis arenosis, vel ex crassiori materiâ compactis aliis: ex hac aquea(h) Conf. Cons. 3. pag. 159. supra.