Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 167
Unproofread scanNot analysed yet
dibzy G Goog rae, vel aliis id genus, locata, inde autem educta, &in fontes memoratos vehiculo Aquae, ex Abysso surgentis, &Strata illa pervadentis, conducta: n) 13. Quòd Aqua Fluvialis, rapidiùs quàm ordinariè fieri solet, ex Fontibus suis profluens convehere soleat secum particulas, quas in via per Strata Lapidum, Marmorum, aliaque, offendit, Seleniticas, Argillaceas, &mobiles seu solutas alias; quòd hasce sustineat, &provebat tamdiu, donec agitatio incipiat remittere de vehementia, quâ fluxit prope scaturiginem: ibi autem, ubi remittit, demittat sensim illas, depositae autem sese affigant rebus quibus vis in via obviis, uti Lapidibus; Testis, sarmentis, aliisque id genus corporibus: iis praesertim, quae depositae jacent in Fluminum Sinubus, &crepidinibus, ubi Aqua torpidiùs multò, &languidius fluit, quàm in medio amne. Quòd Flumina quaedam tantam secum vehant materiae Seleniticae, aliusve Mineralis copiam, quae Lapides, Truncos, aliaque corpora injecta, ad crassitiem satis notabilem obtegit &incrustat. Quòd aliquando idem observare liceat circa puteos, seu fontes stagnantes, quorum parietibus lapideis &fundo pariter sese affigit materia Mineralis praecipitata, uti &Li(n) Conf. Part. 3. Sect. 1. Cons. 8. &Part. 4. Cons. 5. Lignis, Stramini, aliis corporibus, Musco, Plantisve aliis, quae fortè ibi procrescunt. 14.