Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd nihilominùs contigerint, &adhuc accidant, transitiones, sive mutationes locales in ipsis solidis Stratis, ab una ejusdem Strati parte ad aliam, occasione Vaporum, qui Stratorum poros transeunt, &ad perpendiculares Fissuras (l) pergunt: imò verò in Stratis laxioribus, qualia sunt Arenosa, Argillacea, &similia alia, ab inferioribus, ad superiora, imò ad ipsam usque Terrae superficiem pergant corpuscula vehiculo eorundem Vaporum sursum directè, sive diametraliter per Strata ipsa, tendentium. (m) De his autem fusiùs disserendi deest heic locus, &tempus. 12. Quòd Bitumen sub formâ frustorum integrorum vel Massarum coagulatarum in Fontibus quibusdam reperiundum, vel alibi instar Olei superficiei Aquae innatans, quod Naphtae aut Petrolei nomine venit; Sal item, quo Salinae abundant: Vitriolum, Alumen, Nitrum, Sulphur, Specularis Lapis, aliâque Mineralia, quibus saturatae sunt Acidulae, &aliae Aquae Medicatae; quòd, inquam, cuncta haec Mineralia primitùs fuerint in Stratis Lapidum, Carbonum, Terrae, (i) vid. Cons. 12. infra. (k) vid. Cons. 14. infra. (l) Part. 3. Cons. 8. (m) Ibid.