Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 176
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Nitrum &Sulphur, è poris Terrae eructari solita durantibus Terraemotibus (abundant quippe, ut supra jam annotavi, (w) Reciones malo huic obnoxiae praecipuè duobus hisce Mineralibus), &tantâ quidem copiâ, ut obscuretur inde &crassior reddatur Aer, constituat ibi Pulveris pyrii Aërei quoddam genus, efficiens horrida illa Tonitrua &terribilia Fulgura, quae plerunque si non semper, Terraemotus praestolantur &comitantur: etiam nullo ante Terrae concussionem apparente Tonitrum insecuturi signo, vel praesagio, Aëre tranquillo ac sereno. Quod &minerales illae eruptiones, quae contingunt durantibus Terrae motibus, (x) &Exhalationes Fodinarum (y), &quae Solis (u) vid. pag. 109. supra. (w) vid. pag. 110. supra. x) vid. pag. 121. suprà. (y) vid. pag. 170. supra. vi ex poris Terrae in Atmosphaeram elevantur, Sanitati sint admodum nocivae, Hominum &aliorum Animalium corporibus inimicae; praesertim verò in illis Regionibus, quae Arsenico, aliisque id genus Mineralibus noxus abundant. Quod Halitus hi Aeri immixti, vel per eum disseminati, soleant simul cum Respiratione subire Pulmones, &hinc porro communicari toti corpori, inficere Massam Sanguinis, excitare in ea turbas,