Latin
177
John Woodward, Specimen geographiae physicae 177
Unproofread scanNot analysed yet
&inordinatos motus, imò originem praebere Febribus Pestilentialibus, aliisque malignis. Quòd ob hanc ipsam rationem Morbis hisce magis, atque frequentiùs, molestentur Regiones Meridionales, prae Septentrionalibus; &Mensibus calidioribus, Julio &Augusto, major ab illis Malis inferri soleat Strages, quàm frigidioribus, Decembri, Januario, &reliquis. Quod equidem per Septembris &Octobris, qui Menses non sunt ex calidissimis, decursum, Lues hae haud rarò aequè grassentur epidemicè, ac in praecedentibus fervidioribus; neque remittantur, aut cessent, in proportione ad ipsum calorem Solis; hoc ipsum autem eveniat ex accidenti duntaxat, quatenus Calor crustae Terrae communicatus non tantis vicissitudinibus est obnoxius, nec tam citò dissipatur, quàm qui supra Terram, per Aërem est dispersus.