Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Materia Metallica, &Mineralis, quae aliquando superficiei horum Testaceorum adhaeret, vel eorum poros infarcit, seu interstitia Fibrarum explet, manifestè sit adventitia (e); quum ipsae particulae Minerales oculo vel nudo, vel Microscopiis armato, clarè discerni queant à Testaceis, sive Concharum substantia. Quòd licet hae duae, Mineralis, &Testacea, substantiae tam exactè aliquando sint invicem commistae, ut rò accessorium à primario discerni vix queat, uti nec alteratio, quam subierint Testae, aestimari, atque adeò origo horum Corporum in obscuro maneat, &determinari vix aliquid certi queat, haec tamen, quae objicitur, difficultas haud operose superari queat, quum exiguus valde sit ejusmodi Testaceorum numerus prae aliis, quae nullam talem mutationem passa sunt. Inve nias, (d) De his Conchitis, Cochlitis, &c. vid. plura l. c. &Part. (e) Part. 4. Cons. 2.