Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 19
Unproofread scanNot analysed yet
nias, quod notari meretur, ingentem Conchyliorum Lapidibus inclusorum Copiam, quae pulcherrimae sunt integritatis, &ab omni Mineralium Contagio libera: quae sui generis Marina in Littoribus passim reperiunda tam exactè in omnibus Lineamentis exprimunt, ut vix lac lacti, aut ovum ovo similius dici queat; quae sunt ejusdem praecise cum marinis magnitudinis, figurae, materiae, structurae &texturae; quae eandem habent striarum &fibrarum protensionem, lamellarum, quae ex hisce fibris componuntur, similem constitutionem; eadem tendinum vesticia, quibus animal solet Conchae suae adnecti; easdem papillas, &suturas, verbo, quibus nihil deest, quod in marinorum conspicitur cavo, convexo, substantiaque ipsa. Praeterea comitantur Testacea haec fossilia, accidentia eadem, quae contingunt marinis. Exempli loco aliqua afferam. Concrescunt haud rarò invicem, &minores quidem conchae affiguntur, vel agglutinantur majoribus: insident illis Balani, Tubuli Vermiculares, Margaritae, Corallia, &id genus alia. Imò, quod praecipuè considerari meretur, eadem est utrisque, fossilibus scil. &marinis, Gravitas specifica. Insuper si Examini Chymico subjicias, &in sua Elementa resolvas, idem de utrisque judicium zed by Google Digi cium feret Visus, Odor. &Gustus: iisdem gaudent Viribus Medicis, intus assumpta.