Latin
180
John Woodward, Specimen geographiae physicae 180
Unproofread scanNot analysed yet
pae Regionibus magis Junio, &Julio, minùs Decembri, &Januario; in his tamen Mensibus majorem longè prae se ferunt speciem, ac in illis, quandoquidem longiori tempore Terrae incumbunt, propter Solis Aquas aliâs in Vapores elevantis defectum, &proin sensibiliùs humectant. Eadem quoque ratio est Halitus, quem Pulmones Hominum, aliorumque Animalium expirant. In Physiologico quodam de Structura &Usu Partium Corporis Animati Tractatu, quem apud me servo, clarè demonstrare contendo, Pulmones esse Emunctorium Corporis praecipuum; finem unicum Respirationis eò tendere, ut sine intermissione ulla secernatur &expellatur ex Massa Sanguinea Fluidum quoddam excrementitium; hâc certè per Pulmones eunte viâ majorem Fluidi quantitatem excerni quàm deorsum per Renes, seu Urinam. Fluidum hocce, in Pulmonibus secretum, &simul cum Aëre expirans, abscedit insensibiliter Aestivo tempore, quo ambientis Aeris calor Halitus cito aufert, atque dispergit; Hyeme autem, propter Caloris defectum, ita condensatur, ut Ore exhalet sub formâ conspicui Fumi, aut crassi Vaporis: &subsidio Vasorum appropriatorum colligi possit in notabili satis copiâ. Verùm ex diverticulo in viam.