Latin
181
John Woodward, Specimen geographiae physicae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Septembri Mense (quo Halitus minerales ed by Google Dirales copiosè admodùm consistunt prope Terrae superficiem) ingruit non absque singulari Divinâ Providentiâ Frigus acrius &mordacius, quàm pro Solis activitate &Situ altiori tunc expectari possit, severius namque illo, quod secum ferunt October atque November; aliquando etiam non inferius illo Januarii, &Mensium frigidissimorum: irruunt quoque ordinariè Venti procellosi valde, &turbulenti: Frigus quidem, ut retineatur, &obstruatur, Mineralis Materiae ascensus: Venti verò ut dissipentur, &aliorsum devehantur Halitus, qui iam è Terra prodierunt, &perniciem Hominibus, &Animantibus, inferrent, nisi auferrentur, longè maximam. Sufficit autem mihi hîc loci indicâsse, velutidigito, praecipua rerum pertractandarum Capita; atque paucis verbis, iisque obscuriusculis, innuisse, donec tempus nactus fuero opportunius, exprimendi Animi mei sensa clariùs, fusiùs, atque liberiùs. Duxi hactenus Lectorem per longas satis ambages, &taediosos forte Discursus, ut veluti in Ichnographia monstrarem Vestigia Metallicorum &Mineralium corporum, per varios Terrae recessus, Aquam item, &Aërem dispersa. Et tamen, utut longior justo videatur Labor, non transgressus sum Mineralis Regni Limites, cujus posui duntaxat necessaria fundamenta; adeò amplum est hoc Regnum, tam multa &varia ejus Producta.