Latin
183
John Woodward, Specimen geographiae physicae 183
Unproofread scanNot analysed yet
gatae circa Mineralium, &Metallorum, Generationem, illius in specie, quae Chymicorum nititur Principiis: subjungetur Appendix de Metallorum Transmutatione, quo detecturus sum fraudes &imposturas eorum, qui illam asseruerunt; &evicturus impossibilitatem ex Principiis Physicis clarissimis atque simplicissimis: improbaturus quoque naturales illas Gradationes, &Metalli unius vel Mineralis in aliud conversiones, quas in Terrae Visceribus fieri nonnulli putârunt. Venient tandem sub censum nostrum Succi Minerales in Terra obvii, &à Scriptoribus quibusdam habiti pro Mineralium Seminibus, quos probabo esse Aquam Minerali materiâ passim è Stratis Terrae derasâ fortiter impraegnatam. (b) 3. Sistentur Relationes, passim collectae, de Metallorum &Mineralium in exteris Regionibus Statu; uti in diversis Partibus Asiae, Africae &Americae, aequè ac in Hungaria, Germania, Suecia, aliisque Regionibus Europae; speciatim autem eorum, quae nullibi in Anglia reperiuntur. Demonstrabitur autem, eandem prorsus esse conditionem Corporum horum Metallicorum, &Mineralium, in remotioribus his Regionibus, ac apud nos, &iisdem modis exortam. (c) (b) Cons. 5. &c. supra. (c) Conf. Cons. 1. supra. 4. Observationes de Succino Anglico, unà cum Relationibus aliunde communicatis de Succino Prussiae, &aliorum locorum magè distantium à nobis.