Latin
182
John Woodward, Specimen geographiae physicae 182
Unproofread scanNot analysed yet
Unicè enim respiciunt, quas praemisi, Conclusiones origines horum Corporum &Incrementa; Naturalis autem singulorum Metallorum &Mineralium Historia, unà cum Observationibus eò spectantibus, in alium differetur locum. Non enim vacat nunc, instituere hanc recensionem, ne, quod praevideo, &jam contigisse vereor, longiùs filum Epitomes protraham, quàm par est, &initio proposui. Quartae huic Parti subnectendae venient Tractatus singulares, ut confirmentur, &illustrentur, quae in illa edoceo; Nunc quidem memorabuntur soli quatuor sequentes. 1. Continebit Praecepta de Signis Metallorum &Mineralium in Terra delitescentium Diagnosticis; &simul exhibebit rationes, cur, quae vi suae Gravitatis in Diluvio (a) profundius, ad Viscera usque nobis imperscrutabilia demergi debuissent, prope Terrae superficiem quandoque reperiantur, Hominum industriâ haud difficulter eruenda. 2. Examen instituetur Doctrinae vulgatae (a) Part. 2. Cons. 3. &Part. 4. Cons. 3.