Latin
185
John Woodward, Specimen geographiae physicae 185
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd proin Mare nihil contribuat ad horum Corporum formationem; non plus certè ad Succini, quàm Pyritarum, Silicum, aliorumque Mineralium, juxta cum illo reperiundorum, productionem; sed duntaxat solvat vinculis Terrae, in qua delituerunt, &abluendo sordes circum Moleculas illas positas, detegat visuique offerat. Quòd adeò notum sit hoc atque expertum Vulgo circa collectionem Succini occupato, ut hunc in finem Littoribus accurrant, praesertim tunc, quando à Procella tempestuosa deferbuit Mare; &confidentiùs adhuc, si tanta Tempestatis fuerit turbulentia, quae decusserit ex Collibus petrosis insignia fragmenta; tunc enim, ubi recessit à Littoribus Mare, certò inveniunt, licet nunc majori, nunc minori, copiâ Succinum; non tamen omne post primum, sed iteratos saepe refluxus, quandoquidem Terra à Mari abluitur non omnis unâ vice, sed per gradus, ut hinc sub conspectum veniant successivè aliae, atque aliae Succini moleculae.