Latin
186
John Woodward, Specimen geographiae physicae 186
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Succinum Cantianum, Essexianum, Hantonianum, Pyritae item Vitriolici, &alia id genus Corpora, in Littoribus Angliae reperiunda, primam suam originem ducant ex collibus Mari adjacentibus, unde recensitis jam modis fuêre avulsa; &in Terra aequè occurrant, atque ad Mare, ubi scilicet illa Fossione, vel aliis modis fuit aperta, uti in profundis Puteis, Fodinis, &c. Quòd Succinum, aliaque Fossilia, detegantur non à Mari solùm, sed &à Fluminibus, &Pluviis, abluentibus Terram, ac Lutum, sub quibus antea jacuêre sepulta. Ita deteguntur quoque Pyritae aurei, Fluores Amethysthini, Succinum, aliique Lapides pretiosi, à Fluviis scilicet Terram, in qua jacuêre corpora illa, praeterfluentibus. Pariter abluuntur à Pluvia, &visui exponuntur Pyritae, Selenitae, aliaque Mineralia, quae prope Terrae superficiem jacuêre in Collibus (d) demersa; Ita revelantur Auri granula in Littoribus Guineae Auriferis à Pluvia, quae in magnâ copiâ, &vehementi impetu ibi ex Aere (d) Part. 5. Cons. 2. Aëre decidit, &Terram deterit, ac aufert.