Latin
PARS V
John Woodward, Specimen geographiae physicae 198
Unproofread scanNot analysed yet
Innui jam alibi, quàm praecellentes pendeant usus à Ventis, &Tempestatibus, Terrâ (w) Marique (x) exortis, quas limis aequè oculis aspectârunt omnis aevi homines, ac Terraemotus, scil. ut res infaustas, &Terrae exitiales): atque demonstrabo idem de Montibus Vulcaniis (y); non tamen diu immorabor hisce, sed porro expediam, quae scitu sunt necessaria circa Montium decrementum, &sic finem huic Quintae Parti imponam. Hoc autem sicuti nullam insignem infert Mutationem, ita nec quod aliquam inducit, detrimento esse potest Terrae Globo toti, neque ejus productis, Vegetabilibus, Animalibus, &Hominibus; neque etiam adversum est, &incongruum, Magno illi Providentiae Divinae Operi, quod tendit ad Conservationem Globi, &propagationem Corporum Terrestrium, &his mediantibus ad Hominum usum. Tantum abest à noxa, ut &Terrae, ejusque Partibus sit admodùm proficuum, uti id clariùs patebit perpendenti, Quòd (y) Part. 3. Sect. 1. Cons. 13.