Latin
PARS V
John Woodward, Specimen geographiae physicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd primis à Diluvio Seculis fuerint Valles &Planities plusquam suffenae excipiendis, &nutriendis Hominibus, ac Brutis Animantibus, utpote paucis adhuc dum numero. Postquam autem Individua Corporum viventium fuêre per continuatas generationes ita multiplicata, ut Terram repleverint ad acclivia usque, quibus necessum habuêre, loca, contigit, ut Rupes &Montes, qui primis temporibus fuêre praealti, confragosi, praecipites &sic habitationi inidonei, fuerint per continuas Terrae devolutiones facti depressiores, planiores, &superficiei Terrae propiores, apti proinde, qui colerentur, atque producerent Frumenta, &alia Vegetabilia alendis incolis necessaria. Quòd equidem primarius praecipitandae in Diluvio Vegetativae Terrestris Materiae, (z) &cum Arena, aliave Minerali materia miscendae, fuerit Scopus, ut coerceretur &rescinderetur Luxuries, seu nimia Productionum Terrae copia, quâ tam proterve abusi sunt primi, ingratissimi erga Deum, Terricolae, &sub restrictiori parsimonia uti debebant Posteri, aliud tamen fuit insuper praecipitationis hujus beneficium; debuit Materia utilis, sterili contumulata, tandem aliquando produci, &in usus ultimae Posteritaritatis, ex editioribus locis devolvenda, impendi.