Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 203
Unproofread scanNot analysed yet
Res utique fuisset operosissima, imò inenodabilis, determinare quidquam circa Primaevae Terrae conditionem nisi adhuc superstites forent Animalis &Vegetabilis prosapiae verae reliquiae: auget difficultatem destructio (c), sive dissolutio, quam subiit Terra illa. Comprobo autem, prostare, de quibus loquor, reliquias, Marmoribus, Saxis, &aliis Terrae praesentis Stratis compactioribus magnâ copiâ inclusas, ad nostra haec tempora per tot Seculorum decursum à corruptione praeservatas, &porrò durabiles, quamdiu persistunt Strata ipsa in eostatu, quo sunt; quae certè indubium sunt, &aere perennius, Terrae cum omnibus incolis per Diluvium destructae monumentum, omnium Posterorum oculis, ad finem usque Mundi, obvium. Observationibus circa haec Primaevae Terrae producta, ad hoc usque tempus, conservata, factis, &in praecedentibus Operis hujus Partibus recensitis, utar porrò, ut hactenus, monstraturus per Inductiones faciles, claras, naturali ductu fluentes, cujusnam conditionis fuerit Terra Antediluviana, &quomodo haec differat ab ea, quam nunc inhabitamus. Ast enimverò ansam dat interpositioni quorundam Consectariorum, Theoria, quae (c) Part. 2. Cons. 2.