Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 204
Unproofread scanNot analysed yet
quae ingenium sapit &Inventionem, nullibi licet in Natura aut Historia fundata, cui Author saepe citatus superstruxit fictitium, seu imaginarium, Terrae Systema: cujus Situs ad Solem fuerit multùm differens ab eo, quem nunc Terra obtinet, &talis quidem, qui nullam admiserit Caloris &Frigoris, Aestatis &Hyemis, quam nunc sufferimus, variationem, sed eâdem Aeris temperie per totum Anni defluxum fuerit praedita (d); destituta Mari: Montibus, &inaequalitatibus aliis (e); Metallis item, &Mineralibus (f); verbo, difformis planè ab ea, qualis revera fuit, &qualis a Mose describitur. Erunt autem Consectaria haec mea, directè erroribus hisce opposita, atque id evincent. quòd, ubicunque Hypothesis illa recedit à Mosaica Terrae descriptione, recedat pariter à Natura, &Autopsia. Fundabo autem omnia Observationibus ante memoratis, &ex hisce probare contendam, 1. Quòd Terrae Antediluvianae Facies non fuerit plana, aequalis, &uniformis; sed aspera, in Montes, Valles, &Planities distincta; Lacubus quoque, Fluminibus, &Mari interstincta. 2. Quòd in Globi superficie eadem prope fue(d) Theor. Tellur. L. I. c. 6. &L. II. c. 3.