Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 206
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd illius Axis non fuerit parallela Eclipticae, sed, uti nunc, inclinata, quòd proin eadem fuerit Caloris &Frigoris. Humidi &Sicci successiva variatio; eaedem Temporum, Veris, Aestatis, Autumni, &Hyemis vicissitudines, quae observantur hodienum. Notavi jam saepe, Propositiones has, quas modò exposui, fundatas esse Observationibus factis circa ipsas Animales &Vegetabiles Antediluvianae Terrae reliquias. Ex his inferre licet, cujusnam generis fuerit Terra illa; imò judicare, quòd non fuerit multùm diversa ab ea, quam nunc colimus. (g) Non equidem vacat nunc, propter praecisam temporis &loci angustiam, de ponere ipsas has Observationes, &harum cum Propositionibus ostendere nexum, videtur tamen è re, priusquam id effectui dare potero, Lectori indicare compendiosas quasdam Regulas, quarum ope ipse sibi satisfacere, &absque meo auxilio deducere praecipua memoratarum Propositionum Lemmata ex Observationibus passim in praecedentibus Partibus enarratis, speciatim verò (g) Conf. Pag. 72. &seq. verò ex una duave, quas in hanc praesentem occasionem reservavi.