Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem uno velut intuitu perspicere possit Lector, quàm descriptio Primitivae Terrae Mosaica consona sit ei, quam nobis exhibet Matura, &cum utraque dissona Theoria Telluris Scriptoris cujusdam moderni, ejus exponam in singulis capitibus, ordine pertractandis, sensum. Maris cujusdam Antediluviani existentia non, opinor, aliâ indiget probatione, quàm quae desumitur ex ipsis illius productis, Testaceis scilicet, &Piscium Marinorum Dentibus, ac Ossibus. (h) Consentit nobiscum Moses, &expressis verbis Maris existentiam asserit, quam Theorista negat. Ita autem ille. (i) Et dixit Deus, congregentur Aquae sub Coelis unum in locum, ut appareat continens, fiebatque sic. Et appellavit Deus Continentem Terram: collectionem verò Aquarum appellavit MARIA, viditque Deus, quòd esset bonum. Quamvis autem inficietur Theorista, quòd extiterit tale quid ante Diluvium, non tamen dubiam reddere conatur Versionem Textus, sed spontè fatetur, usum fuisse Mosen vocabulo usitato ad significandum Mare.