Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 208
Unproofread scanNot analysed yet
Concedit itaque, (k) formatum fuisse Mare in Mundi Principio, &comprobatum, ut bonum; id est, ut valde proficuum &necessarium usibus à Providentia Divina destinatis, &in Naturae totius Regnum redundantibus; iisque adeò multùm variantibus, ut omninò fuisset Terra inelegans, &cultu squalida, si caruisset Mari. Inter Tertii Diei (l) Opera recensetur ipsa Maris à Terra separatio, &Limitum inter hanc &illud determinatio; quemadmodum creatio Cetorum, &aliorum Piscium, inter opera Quinti (m) Diei, Et creavit Deus Cetos magnos &c. Benedixitque illis Deus dicens, Fructum edite, &augescite, &implete aquas in MARIBUS. Sexto autem die, quo Deus quievit ab Operibus suis, traditum fuit Homini recens creato dominium in piscem MARIS. (n) Dominium arctum fuisset utique, &angustis admodùm limitibus circumscriptum, &Adamus Princeps egenus rerum, quas flagitabat usus, si neque Pisces extitissent, nec Mare, quod hos continuisset.