Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 212
Unproofread scanNot analysed yet
Notum est omnibus, quòd ab accessu hoc &recessu Maris coacervari soleant, &commisceri Conchylia vacua, &quicquid ad Littora jacet expositum, ibi autem porrò retroque agitari super arenam, sensim atteri &confringi, concava seu gibbosa complanari, &successu temporis in frustula minima comminui. Confractas tales, in unam massam coacervatas, &Lapidibus inclusas, Testas invenias haud raro. Quemadmodum Testacea marina certissimum suggerunt Maris Antediluviani argumentum, ita quoque ex Fluviatilibus Conchyliis inferuntur Flumina. Haec si extitêre ante Diluvium, oportet tunc quoque fuerint Montes; quandoquidem non fluunt illa, nisi ex Fontibus ultra Terrae superficiem elevatis, per plana declivia (s); (s) Part. 3. Sect. 1. Pag. 129. &130. Non me latet Theoristae Hypothesis, quâ Antediluvianae &Praesenti Terrae adscribit Figuam Ovalem, versus Polos protensam, &sic excogitâsse gaudet Figuram talem, cujus Planum sit tantundem versus Aequatorem inclinatum, ut absentibus licet Montibus Flumina possint defluere &cursus velocitas, unà cum quantitate Aquae, refundi ab illis solitae, proportionem habent reciprocam ad Fontium altitudinem, &Montium, è quibus scaturiunt, moles.