Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 213
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstratis Montibus sponte se sistunt Valles, quae aliud nihil sunt, quàm Montium Intervalla. Videamus, quid hac de re scripserit Moses. (t) Invaluerunt autem (de Diluvio loquitur) aquae supra modum in terra, opertique sunt omnes MONTES ExCELSI, qui fuerunt sub universo Coelo. Quindecim Cubitis in valuerunt Aquae supernè, ut operirentur MONTES. Et expiravit omnis Caro quicquid erat, in cujus naribus spirabat flatus vitae. Antediluvianae Terrae denegat Theorista omnes Montes. Non existimo, insimulari ab eo Textum citatum alicujus erroris, aut falsae expressionis, sed potius, quod intellectum velit locum de Montibus in Diluvio ipso exortis. Sed nec sic expeditur rei difficultas; quoniam statuuntur Montes à Scriptore Sacro norma &mensuper id. At enim verò probatu est facile, quòd hoc non sit. Non prostat vel minimi ponderis argumentum, ex quo inferri possit. primaevae Terrae competiisse talem, de qua sermo est, Figuram. Egisset optimè Author, si, quam habuisset Probabilitatis speciem, protulisset in medium. Certum hoc est, &ex propria sua de prima Formatione Hypothesi facilè deducendum, quòd talis figura prodire non potuerit, qualem in Cerebro suo fingit. Praesentem Terram, quod attinet, apparet ex nuperis Observationibus esse Sohaeroidem Prolatum, atque adeò figurae multùm differentis ab ea, quam ipse assignat. (t) Gen. VII. 19. &seq. mensura Aquarum Diluvialium, qualis certè poni non potuissent, nisi ante inundationem Diluvianam extitissent.