Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Conchylia illa, quae in ripis aggesta cernimus, sunt illa ipsa, quae Mare affluens eò defert, vel aestuans tempestatibus evomit, atque ita exuviae sunt Littoralium Animalium, non autem Pelagiorum, quae in alto &profundo Maris delitescunt, Certos quippe nos reddunt Urinatorum Experimenta, quòd aestus &tempestates etiam saevissimae vada duntaxat &Littora, seu superficiales Maris partes commoveant, fundo manente ab omni fluctuatione &conturbatione libero, in vehementissimis procellis aequè, ac in placidissima Malacia; ita ut Testacea, ibi demersa vivant &moriantur, absque quòd ullâ occasione possint ex hoc natali &emortuali solo dimoveri, &ad Littora ejici, sicque Littoralibus ita dictis commisceri.