Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 23
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam igitur pluribus dedi probatum, quòd Testacea illa Fossilia, quae ab omnibus Littoralibus Conchyliis sunt diversa, ex ipsa sint Pelagiarum familia, quae à profundioribus Oceani partibus nunquamrecedunt; &quòd utraque, comparabilia sc. &quae conferri nequeunt, sint universalis illius Diluvii reliquiae, quo Aquae Oceani violentiori, quàm unquam accidit, tempestate agitatae in superficiem Terrae, quam operierunt, detulêre unâ secum omnis generis Pisces, Testacea, aliaque levia corpora, quae refluentibus aquis in sua receptacula postmodum jacuêre relicta, mirum, opinor, videbitur nemini, quòd Littoralibus Conchyliis etiam sese immiscuerint, imo &in Terra relictae fuerint aliquae ex ipsis Pelagiis, quae Natura nunquam aliâs solet in ripas egerere; imo ex praemissis hisce hanc mecum formabunt omnes conclusionem, quòd omnia illa rariora Testacea, quae sui similes marinas non ampliùs inveniunt, sint reverâ ex Pelagiorum numero: quòd item singulae Fossilium Testaceorum species etiam nunc degant in alti Oceani profundo gremio, &nullae, quae olim fuerunt Species &Genera, nunc haberi debeant pro deperditis.