Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 24
Unproofread scanNot analysed yet
5. Non item inficias imus, dari aliquot Testaceorum &Crustaceorum Genera, e. gr. Buccina ampliora, Conchas Veneris, Astacos. Cancros, quae rarò admodum inter Fossilia reperiuntur, &adeo quidem rarò, ut aliqui ex Viris Doctis affirmare non dubitaverint omnimodam prorsus eorum in Terra absentiam. Falsum quidem hoc esse, &è contra omnia ex recensitis Testacea crustaceave si non hîc, alibi certè reperiri, assero: hoc tamen negare non possum, quòd rarissimè admodùm, ubicunque Terrarum simus, illa inveniamus. Tantùm autem abest, ut haec Observatio contra me pugnet, ut potius, &ex animi mei sententia, veritatem assertionum mearum comprobet. Sunt quippe ejusmodi Testae omnes Lapidibus, Marmore, aliave terrestri materiâ leviores. Jam autem certum est de his &aliis ejusdem propè levitatis Testaceis, quòd raro admodùm in Terra occurrant, in respectu ad alias Conchas, &Cochleas, quarum specifica Gravitas eadem est cum Lapidibus, aliisque Corporibus Terrestribus. Ratio hujus rei erit manifesta, &captu facilis, si demonstravero prius (f), quòd in Dilu(f) Part. 2. Cons. 2.