Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt certè plures alii, qui Testacea haec Fossilia agnoscunt pro Universalis illius &calamitosi omnibus viventibus Diluvii Reliquiis, &rem quidem tenent: verùm maxima illorum pars asserit potius, quàm probat; suam quisque Sententiam in medium profert, nemo fere aliis per rationes evidentes idem, quod ipse credit, persuadere tentat. Illi ipsi, qui Hypothesin suam Argumentis suffulciunt, adeo infelices existunt in eorum selectu &administratione, adeò parci in Observationibus faciundis, &recensendis, adeo negligentes in perquirendo ipsum rerum statum, ut non minori cum applausu juxta ipsos excipiantur Adversarii, qui dibzy G Google qui aequè alacriter Opiniones suas proponunt, atque defendunt, ac illi. Ita res suas disposuisse fatemur, ut nemo ex ipsorum scriptis veritatem perspicere posset. Nil fere occurret praeter verborum conflictationes, &rixas.