Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quilibet aliorum Opera diruere, &absque labore quidem, conatur, nemo sese applicat ad defensionem propriae suae Sententiae, ut inde non mirum, si vel ad primum insultum manus dare cogantur. Adeò aequali modo instruunt acies suas, ut nemo illorum sibi majorem veritatis vindicationem arrogare prae alio ausit, &Viri Docti meritò dubitaverint, an ullus illorum dixerit, quod verum est. Idcirco omnem hi moverunt Lapidem, ut viam invenirent, quâ materiam hanc expedire, &sese omnibus dubiis liberare possent, Pepererunt autem extremi hi nixus Opinionem, quâ non agnoscuntur haec Corpora Fossilia pro talibus, qualia primo intuitu apparent: atque asseritur, non esse Testacea vera, sed meros Naturae lusus, in visceribus Terrae elaboratos, Conchyliorum tantum apparentes imagines. Hac ratione extricâsse se putant insigni difficultate, quum supersedere possint inquisitione delationis marinorum corporum ex Oceano, quae multùm facessit negotii Scriptoribus dibzy G Goog ribus supra memoratis.