Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 33
Unproofread scanNot analysed yet
Reverâ tamen sese magis magisque intricârunt; quemad modum luce apparebit clariùs, si lucem aspexerit Dissertatio praeliminaris, cujus Epitomen supra jam exhibui. Fuit sanè haec praecipua, &à plerisque recepta Opinio eo tempore, quo primùm cum Collectaneis meis Londinum redii. Praeter hos formarunt alii alias Conjecturas, ut Corpora haec Terrae adstruerent; Harum recensionem in alium differre locum malo, quàm Lectorem illâ turbare, &mihi ipsi remoram injicere. Quando itaque viam, cui insisto, explanatam reddere, &curiosum Lectorem non diutius longâ diversarum Opinionum relatione, detinere in animo habeo, erit omninò necesse, ut absque morâ rationes &argumenta singularum in medium producam, atque simul ostendam, cur ego rejectis omnibus aliis hanc de Origine à Diluvio acceptarim Sententiam. Patescet plenissimè in progressu hujus Operis Argumentorum pondus, quae me ad partes illorum traxerunt, qui à Diluviana Inundatione Fossilia haec deducunt; In hunc enim finem Specimen hocce conscripsi, ut Quaestionem hanc discuterem. Praemittam autem cogitatis meis Narrationem Histoedibzy G Google Historicam ejus, quod ante me praestiterunt Fab. Columna, Nic. Steno, P. Boccone Jac. Grandius, Job. Rajus, aliique Viri Docti, ut constet, quousque illi jam fuerint progressi, ubi substiterint, &erraverint, quidve mihi agendum supersit.