Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Tam studiosè &sollicitè laboravit genus hominum curiosum, &noscendi cupidum in illustranda, &plenè determinanda hac materia, ut omnem moverint, &autopsiae subjecerint, Lapidem, ut nulla sit deferendorum marinorum in terram via, quam non unus, vel alter, ingredi tentarit. Possem ita per modum Inductionis, refutando recensitas omnes modos, probatum dare meum, qui solus restat. Verùm haec demonstrandi ratio minùs valet, praesentibus Argumentis aliis positivis, quae mage stringunt. Hactenus quidem duces secutus sum proprios meos Sensus: Solus quippe, &praesens horum Corporum Fossilium Status convincit me de falsitate Opinionum hactenus propositarum, &clarè ob oculos mihi ponit, quòd longè aberrarint earum Authores à Scopo. Sufficeret equidem mihi, ad probandam justitiam Causae meae, evicisse, quòd, suppositis licet Alterationibus ordine recensitis, Migratione &Transitione Centri Gravitatis, elevatione novarum Insularum, integris etiam Regionibus, quae Maris antea erant, Terrae adjudicatis, aliisque id genus mutationibus, non tamen potuerint Testacea eo modo reponi, quo nunc reperiuntur locata; nec meâ, referret, inquirere, num revera ed by Goc verà Alterationes illae Globo Terraqueo acciderint, nec ne: Proposui tamen mihi huic negotio porrò insistere, partim, ut pleniùs &effectivè magis Opiniones suprà memoratas refutarem, partim, quia mearum judico partium, perpendere omnes, quae Terrae cunque adscribuntur mutationes, &insuper praevidi, quòd haud ulla illarum exprimat, aut describat Statum Terrae praesentem, vel praeteritum.