Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Constabit quippe, (h) quòd mutationes, si quas Terrae Globus subiit, sint parvi momenti, &vix perceptibiles, talisque Conditionis, ut tendant potius ad conservationem Terrae, &Corporum Terrestrium, quàm destructionem, &confusionem, quae Hypothesium adversarum Authoribus probanda venit; Ipse autem ex Monumentis Antiquis clarissimis, &extra omnem dubitationis aleam positis, ex Historia &Geographia, ex attenta denique consideratione praesentis illarum ipsarum Regionum, ubi mutationes accidisse praesupponuntur, Status, demonstrabo, quòd sint imaginariae, omni careant fundamento, &reverâ nunquam contigerint, è contra Limites Terrae Marisque permanserint constantes; in summa, quòd idem hodie sit quàm propè Globi Terraquei Status qui (h) Part. V. Cons. 1. &c.