Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
ullam addere Globo dimensionem, aut superficiei aliquod auomentum, sed restituere saltem, quod fuit ablatum; Nec etiam ibi otiosa jacet, &inutilis haec materia, verùm impenditur partim nutriendis &augendis Plantis, partim verò rursus surgit vehiculo vaporum in Aerem, vel defertur in Flumina, &ipsum Mare, ut sic nihil inde accedat Terrae, contra quod statuerunt aliqui. Ipsa porrò materia terrestris Fluminum ductu Mari allata sustinetur ibi, partim propter majorem Aquae marinae crassitiem &Gravitatem, partim propter constantem illius agitationem, quam ipse Aestus, aliae ve commotiones excitant, sicque particularum Terrestrium subsidentiam impediunt; aliquae etiam particulae, quae subsident, efferuntur rursus in altum proximâ quavis tempestate, &Aquae denuò commiscentur, ut cum hac ipsa in Vapores exhalatâ, &in foecundas imbres postmodum resolutâ Terrae restituantur. Atque hac ipsâ perenni Circulatione plurima transiguntur in Naturae Mundanae Systemate, praecipuè autem principes duo Providentiae Divinae actus constanter exercentur: quorum unus Aquam omnibus promiscuè Terrae partibus dispensat, sicque omnibus ubique natis Corporibus, eorumque singulis partibus suum affert nutrimentum, &augmentum; alter Terram &Mare in perpetuo Aequilibrio servat; quatenus Aqua, nutritivae Materiae vehiculum, in Terram delata ex Mari, in hoc refunditur; &materia ipsa Terrestris Terrae, tanquam Promptuario universali, &solo natali, restituitur; ut adeò &Terra &Mare intra suos definitos maneant limites, nec hoc possit inundare illam, nec illa vicissim Aquas marinas in angustius cogere spatium: Non proin conceditur, ullas dari insulas aut notabiles Terrae portiones alias, ex congesta, vel accumulata Terra ortas, non ullam Continentis accretionem à limo per Flumina ad Ostia delato factam.