Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis omnia omnium Veterum placita in hoc convenerint, quòd primitus fuerit Mare, ubi nunc stat Aegyptus, &maxima illius Regionis pars sit recens exorta, ex Terra limosa per Nilum fluvium in Mare deducta, denegare tamen hanc Aegyptiacae Terrae originem ausim ego, &contra asserere, aequè diu stetisse illam, ac ullam aliam Continentis Africae partem: eandemque, quâ nunc gaudet, constitutionem naturalem habuisse inde à Diluvio, quòd littora illius Regionis ne hilum quidem fuerint in Mare protracta per trium vel quatuor mille annorum decursum, nec etiam superficies altiùs elevata à limo Terdibzy G Google Terrestri quotannis ductu Nili advehi solito.