Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora singula, aut particulae Materiae, non possunt esse causa propriae suae Gravitatis, nec magis eandem qualitatem producere in aliis Corporibus. Effectum hunc praestare nequit Terrae revolutio Diurna circa propriam Axin; non ulla Terrae Effluvia Magnetica; non Aer, aut Atmosphaera Terrae circumfusa; non Aether, sive Materia Cartesianorum subtilis, quocunque modo agitata, non ullum aliud Fluidum, sive Materia alia ab his vel illis Viris Doctis in medium unquam prolata. A nullo tali Agente contingente, &instabili, Gravitatis idem semper &constans effectus deduci nequit, verùm basi innititur firmâ magis, &fixâ, quae alia non est, quàm ipsa Authoris Naturae Potentia, stupendam Universi Fabricam immediatè regens &sustinens. Hoc Cardine solo movetur integra Naturae machina; hâc causâ Efficiente praecipua contingunt Naturae mundanae Phaenomena, gravitante hac causa cessante, aut subtractâ, resolvetur in momento Mundus in innumeras Atomos, atque relabentur omnia in pristinum Chaos.