Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Gravitatis Centrum in Globo Terraqueo est fixum, inimotum, non transponi ab accidenti ullo aptum, nec etiam unquam mutavit suam stationem, non datur ulla Latitudinis Declinatio, non in Poli Elevatione variatio, quam tamen Viri quidam Docti asserere non dubitârunt. Montium quod concernit novam elevationem, aut in Valles Depressionem, Terrae ve alias ex editioribus locis in inferiora Devolutiones: Insulas item à Continenti sejunctas per Terraemotus, vel impetuosos furentis Maris impetus, subjicientur haec omnia Considerationi nostrae alii, &commodiori loco: (k) Minoris momenti Mutationes, quas accidisse fingunt aliquispatio quatuor mille annorum, quot effluxêre post Diluvium, potius nunc duco, silentio illas praeterire, quàm brevem hunc Tractatum illaFui, quod rum recensione infarcire. ingenuè fateor, in admirationem abreptus haud levem, quum me primùm studio (k) Part. 2. &Part. 5. dio huic applicavi, propterea quòd perspexerim, Hypothesin hanc tam plurium, &magnarum, Terrae mutationum adeò latè per hominum animos pervasisse, &per tot Seculorum decursum dominatum obtinuisse, quum tamen in toto Terrarum Orbe ne minimum quidem supersit illarum alterationum Vestigium, neque haec Opinio suum inveniat in Natura, vel Historia, Fundamentum. Mox tamen vidi, Modernorum asserta unicè inniti Fidei &Traditioni Veterum, non autem autoptico Examini, ex quo non dicam Veritas, sed vel sola probabilitas deduci queat.