Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 46
Unproofread scanNot analysed yet
Neque longo pòst temporis intervallo detexi originem errorum, quibus Veteres fuêre capti. De his autem mox plura. Quod circa hanc materiam errârunt Scriptores veteres Gentiles, veniam meretur &excusationem. Erat tunc temporis Philosophia adhuc in sua infantia, Antiquae Traditionis pauca illis remansere vestigia, eaque valde obliterata, &tractu temporis deperdita, ut non nisi obscuras, languidas, atque defectuosas valde de Providentia conceperint Ideas; &ignari prorsus fuerint modi, quo DEUS secum constituit conservare &gubernare Naturae mundanae Machinam.