Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Non me latet, esse, qui Literarum Antediluvialium mentionem faciunt: Ego verò rem hanc merè conjecturalem reputo, &talem, quae praecisè affirmari, vel negari nequeat, imò potius, &ex probabilibus satis rationibus negari possit. Utcunque id sit, ostendere haud difficile mihi est, quòd Secula à Diluvio proxima Literis caruerint, earumque nullam prorsus habuerint notitiam, primâve Scriptura fuerit simplex illarum rerum. quae repraesentari debebant, pictura aut sculptura, quem scribendi, vel exprimendi modum, postmodùm nuncupârunt Hieroglyphicum. In desuetudinem abiit hic, postquam Literarum nobilior &praecellentior longè in ventio exorta fuit. Patescunt ita variae causae, quibus praepediti primorum Seculorum Homines statum Terrae, &Corporum, de quibus sermo est, marinorum, quis tunc ille fuerit, describere, &posteris suis relinquere non potuerint. Mirum proin nemini videri debet, quòd hi solâ Imaginationis propriae fiduciâ, &conjecturis freti, erronea dibzy G Google ronea valde circa haec Naturalia tulerint judicia.