Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Non majori admiratione compleat animos nostros Epicurus, utpote qui amplecti potuit Opinionem adeò enormiter absurdam de Mundi casuali exortu; quasi Fabrica tam stupenda, ordinata, &vasta, non majus vel dignius poscat Principium, quàm quod posuit in Fortuito Atomorum congressu; quasi DEUS aut non existat, aut, quod eodem recidit, impotens quoddam &otiosum sit Ens, quod nullam inferioris hujus Mundi gerat curam. In nulla, inquam, prorsus nos teneant admiratione Philosophi hujus alia Dogmata, quibus perhibentur omnia in Mundo coecâ sorte commista, imò confusa; Elementa in perpetuo invicem conflictu: Terra hîc loci absorpta à Mari; alibi hoc repulsum ab illâ; tota Natura in tumultuaria pugna; Mundus eodem, quo prius constitit, casu, rursum in dissolutione periturus; ad quam sit actu ipso strata via satis larga, Mundanâ machinâ infirmatâ, &per tot Seculorum defluxum attritâ, atque concussâ, ruiturâ cum tempore in pristinum Chaos. Quòd si Gravitas, inclinativa illa omnium Corporum versus commune Centrum Qualitas, (quâ singulae partes suum invicem servant ordinem, plurimae exercentur Actiones &Motus, imò praesens illarum status nititur) dependet à Causis tam precariis, casualibus, &mutabilibus, ut quidam opinantur, vel fundamine stat adeò nutante, &trepidante, nemini videbitur mira frequens illius variatio; Centri mutatio &alteratio post singulas etiam Gyrationes; Non sanè exinsequetur sola Limitum Maris alteratio, vel transpositio, quam illi praetendunt, verùm plurimae mutationes aliae magis perniciosae, Universalis Naturae cursus perturbatoriae.