Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimò ex ipsa Authorum relatione, unde suas Opiniones mutuati sunt posteri, attentè consideratâ, constare potuit ipsa illorum incuria, &errorum origo; &facilè perspici, eandem prorsus nunc esse Terrae Marisque faciem, cum illa antiqua, prouti ab Authoribus nobis fuit relicta, quòd item nullam subierit notabilem alterationem Terrae Globus inde à tam longo tempore, nec in toto suo corpore, nec in suis Partibus. Qui superficiario quovis rerum conspectu sunt contenti, Naturam transitivo saltem contemplantur oculo, in generali Examine subfistunt; quorum cogitata angustis admodùm coercentur limitibus, qui rerum Naturam Myopicis aspiciunt oculis, his necessariò contractum est &defectivum, imò saepe à veritate alienum, atque erroneum judicium. Sunt Fantastici Homines, qui ruinam &confusionem praestolantur ex illis ipsis modis, quibus &haec &illa reapse praepeditur &evitatur. Metuit hic Terrae mole sua quotidie (à terrestris materia per Imbres delapsae accessu) adauctae submersionem infra Aquas, aliquando secuturam. Alius è contra sibi imaginatur, Terram siccam inundatum iri ab Aquis Oceani, terrestri materiâ ductu Pluviae &Fluminum delatâ gravidis quoniam haec sensim sine sensu Sinum Maris expleat, &sic Aquis ad exundandum occasionem praebeat. Quum tamen hâc ipsâ Terrestris materiae distributione ubique, Terrâ Marique, restaurari soleat, quod decessit, &conservari Oceani ac Terrae limites, sicque contrarium prorsus resultet ejus, quod Viri illi praepostero argumentationis modo intulerunt. Cessante hac Circulatione (quam illi adeò expavescunt) cessaret quoque immediatè Corporum omnium Generatio, &subsisteret in suis actionibus Natura.