Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Ast interim metuo, ne brevitatis gratae in hoc Opusculo praefixae limites transgrediar: quapropter finem praesenti Discursui faciam, postquam fidem supra datam liberavi, sive, originem veram detexi, ex qua Veterum Historicorum, Geographorum, aliorumque Scriptorum placita de frequenti adeò Terrae Marisque commutatione profluxêre. Fuit autem haec, quam nunc traditurus sum. Observarunt, quocunque ferè oculos verterunt, magnam Testaceorum Marinorum copiam, in Terra, in Agris, iisque à Mari longè remotis. Testes possem adducere Eratosthenem, Herodotum, Xanthum Lydum, Strabonem, Pausaniam, Pomponium Melam, Theophrastum, Stratonem PhilosoInvephum, Plutarchum, &plures alios. nerunt nerunt dicta Testacea in Montibus aequè, ac Vallibus &Planitiebus: observarunt demersa in Saxis, Lapicidinis, Fodinis, planè sicuti hodienum reperiuntur in omni rerrae cognitae Parte. Quinimò occurrerunt Corpora haec marina in antiquioribus illis, atque Diluvio propioribus, Seculis frequentiùs, &majori longè copia, quàm nunc; &pleraque quidem ex illis, linon omnia, integra, firma, necdum consumta; Tota namque Crustaceorum familia, &quae levioris sunt generis Testae, magno sanè numero, quia ultimò subsederunt, Terrae superficiem occuparunt (n); Gravioribus, quae antea jam fuêre delapsa, in interiora viscera demersis: Unde necessariò leviora haec ubique locorum sparsim jacuisse oportuit: ex quibus paucissima, ferè dixerim nulla, nunc comparent (o); illa enim, quae nunc in Terrae suprema facie sunt obvia, praecipuè sunt ex Graviorum Conchyliorum generibus, atque sepulta priùs fuêre in ipsa Terra, postea verò vinculis obscuri carceris soluta, reclusa, &in dias luminis auras protracta, per vias suo loco detegendas (p); Concipi sanè nequit, quomodo pars illorum maxima potuerit dura(n) pag. 25. supra, &Part. 2. Cons. 3.