Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 55
Unproofread scanNot analysed yet
(o) Conf. Part. 2. Cons. 3. &pag. 24. (p) Part. 5. Cons. 4. durare per tot, quot ad nos usque defluxêre Secula: quomodo tamdiu potuissent exponi Aeris, Tempestatum. aliisque injuriis externis, absque quòd magna illorum pars, praecipuè autem species teneriores, &mage delicatae, consumtae perierint, aliquae quidem post dissolutionem factam evanuerint prorsus, aliae autem per Temporis decursum ita laesae fuerint &alteratae, ut non mirum sit, aliam induisse faciem ab ea, quam primitus habuerunt, atque sic quibusdam ex nostris Scriptoribus exortum fuisse scrupulum circa veram ex Testaceorum prosapia originem.